- TUCCA Plautius
- TUCCA PlautiusL. Varius et Plotius, viri doctissimi, amici Virgilii, heredesque ex parte restamenti relicti, iussu Augusti carmina Aeneidos emendaverunt hâc lege, ut nihil adderent. Servius Quod Hieron. in Chr. Eus. Olymp. 190. observavit. Horatius de his Poetis loquitur, Ep. ad Pison. de arte Poet. v. 54.——— Quid autemCaecilio Plautoque dabit Romanus, ademptumVirgilio Varioque.Item urbs Africae in Mauritaniae consinio ad ostia Ampsagae, Antonin. inter Musti 42. et Suffetulam 50. mill. pass. Assuro urbi finitima, inde 12. mill. pass. Haec videtur eadem Tuccae Ptolemaei Assuro vicinae, olim Episcopalis sub Archiepiscopo Carthaginensi, et patria Melchiadis; licet alii eam Tuccam alteram esse velint, Ferrar. At Tucca, in Glossis κατάχυμα ξωμοῦ. Unde Tuccetum, ζωμὸς παχὺς. Ius videl. sine, quo assaturae Veterum raro fuêre. Vetus Persii Interpres, ad v. 42. Sat. 2.—— Sed grandes patinae tucetaque crassa.Tucceta apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur, condimentis quibusdam cerassis oblita et macerata: et ideo toto annô durat, solet enim porcina eôdem iure condita servari. Aut assatur arum iura; ξωμὸς enim de assis nagis, ut ξέμα de elixis: estque ξέμα simplex liquor, in quo carres decoctae; ξωμὸς vero condimentum et ex multis speciebus gulan irritantibus compositum ius, quod assaturis superfundebatur, sec et aliô genere coctis nonnumquam addebatur, Salmas. ad Vopisc. in Vita Aureliani, c. 49. extr. Vide quoque infra Zema. Apud Arnob glaciali conditione tuceta, inter alia gulae iritamenta, occurrunt, adv. Gentes, l. 2. Nonio Tuceta dicuntur escaergiae: Fulgentio farciminis genus, e carnibus suillis, minutalim concisis etc. Atque hinc Plotivi, Virgilii amicus, Tucca Gallis dictus est, ut idem Persii Interpres ddit: Nomini origo an ex caedo et tundo, primo namque caedebant offas, dein tundebant: an quod esset aliquid exquisite τυκτὸν, i. e. praeparatum. Certe et Persis Τυκτὰ splendidum convivium, uti supra vidimus, vide infra Tycta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.